- ELCEBUS
- ELCEBUSseu Helellus, urbs Germ. Super. opp. Triboccorum, in Alsatia apud Rhenum. vulgo Schlestat. Baudr. nunc vicus Elle, in Alsatia inf. ad fluv. cognom. 1. mill. a Benfelda, 2. leuc. Germ. a Selestadio, 3. ab Argentina in Austr. 4. a Brisiaco in Bor. Hinc Elces, vernaculum regionis nomen, quod primo tantum ei tractui, qui circa Ellum fluv. est tributum fuit, deinde toti regioni veteri Triboccorum nomenclaturâ abolitâ ut diceretur provincia Elses, quae postmodum aetate Car. Mag. aut circiter Alsatia dici coepit. B. Rhenan. Rer. Germ. Nov. Antiqq. l. 3. ad quem vide Notas Cl. Ottonis. IC. p. 531.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.